Sunday, April 23, 2023

復活期第四主日 | Dominica quarta (IV) Paschæ

選讀聖額我略一世教宗《福音註釋》Ex Homíliis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia (Hom. 14, 3-6: PL 76, 1129-1130)
基督是善牧Christus, bonus pastor
「我是善牧。我認識(就是說我愛)我的羊;我的羊也認識我。」這好像明明說:誰愛我,就聽從我。因為誰不愛真理,他連真理還沒有認識呢!

親愛的弟兄,你們曾聽說過我們「牧者」遭遇的危險,請你們也藉主的話想想你們自己的危險吧!看一看你們是否是祂的羊,看看你們是否認識祂,看看你們是否接受真理之光。我說接受,不只是由於信德,而是由於愛德。我說接受,不是只用信仰,而是用行動。因為聖史若望,當他論及這事時作證說:「誰說自己認識天主,却不遵守祂的誡命,便是說謊的人。」

因此,主在這裡立刻又加上一句話說:「如同我認識父,父也認識我一樣;而且我為我的羊而捨命。」這好像明明說:那證明我認識父、並為父所認識的事實,就是我為我的羊捨命;這就是說:我藉我那為羊捨命的愛情,證實我多麼愛父。

基督談到羊,又說道:「我的羊聽我的聲音,我也認識他們,他們跟隨我,而我賜給他們永生。」在這句話以前祂也曾說到他們:「誰藉著我進來,必將得救;他能進來,能出去,並能找到牧場。」他將進來,以獲得信德;他出去是從信德到面見天主,從信仰到瞻仰天主,他將在永遠的宴席上找到牧場。

如此,基督的羊要找到牧場,因為凡是以純潔的心跟隨祂的人,便會在永遠碧綠的草地上獲得滋養。這些羊的牧場是什麼呢?不是常綠樂園的內心喜樂嗎?因為被選者的牧場便是永遠在面前的天主聖容:人靈無盡無休地瞻仰天主時,便是在無盡止地飽享生命之糧。

親愛的弟兄們,讓我們尋求這牧場吧!讓我們在那裡和那麼眾多的信友喜樂吧!願他們的歡樂邀請我們。弟兄們,我們要燒熱我們的心,願我們的信德嚮慕它所信仰的,願我們的渴望熱切希冀天福:對天福這樣愛,便已經是開始擁有了。

任何阻碍也不該奪去我們內心慶辰的喜樂,因為如果有人切望到達已定的目的地,道路上的任何險阻,都不能改變他的心願。任何媚人的好運,不應引我們走入歧途。一個人,在路上觀看美麗的草地,而忘記他此行的目的地,便是一個愚蠢的旅客。
Ego sum pastor bonus. Et cognósco oves meas, hoc est díligo, et cognóscunt me meæ. Ac si paténter dicat: Diligéntes obsequúntur. Qui enim veritátem non díligit, adhuc mínime cognóvit.

Quia ergo audístis, fratres caríssimi, perículum nostrum, pensáte in verbis domínicis étiam perículum vestrum. Vidéte si oves eius estis, vidéte si eum cognóscitis, vidéte si lumen veritátis scitis. Scitis autem, dico, non per fidem, sed per amórem. Scitis, dico, non ex credulitáte, sed ex operatióne. Nam idem ipse qui hoc lóquitur, Ioánnes evangelísta testátur, dicens: Qui dicit se nosse Deum, et mandáta eius non custódit, mendax est.

Unde et in hoc loco Dóminus prótinus subdit: Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Ac si apérte dicat: In hoc constat quia et ego agnósco Patrem, et cognóscor a Patre, quia ánimam meam pono pro óvibus meis; id est, ea caritáte qua pro óvibus mórior, quantum Patrem díligam osténdo.

De quibus profécto óvibus rursum dicit: Oves meæ vocem meam áudiunt, et ego cognósco eas, et sequúntur me, et ego vitam ætérnam do eis. De quibus et paulo supérius dicit: Per me si quis introíerit, salvábitur et ingrediétur et egrediétur et páscua invéniet. Ingrediétur quippe ad fidem, egrediétur vero a fide ad spéciem, a credulitáte ad contemplatiónem, páscua autem invéniet in ætérna refectióne.

Oves ergo eius páscua invéniunt, quia quisquis illum corde símplici séquitur, ætérnæ viriditátis pábulo nutrítur. Quæ autem sunt istárum óvium páscua, nisi intérna gáudia semper viréntis paradísi? Páscua namque electórum sunt vultus præsens Dei, qui dum sine deféctu conspícitur, sine fine mens vitæ cibo satiátur.

Quærámus ergo, fratres caríssimi, hæc páscua, in quibus cum tantórum cívium sollemnitáte gaudeámus. Ipsa nos lætántium festívitas invítet. Accendámus ergo ánimum, fratres, recaléscat fides in id quod crédidit, inardéscant ad supérna nostra desidéria, et sic amáre iam ire est.

Ab intérnæ sollemnitátis gáudio nulla nos advérsitas révocet, quia, et si quis ad locum propósitum ire desíderat, eius desidérium quǽlibet viæ aspéritas non immútat. Nulla nos prospéritas blándiens sedúcat, quia stultus viátor est, qui, in itínere amœ́na prata conspíciens, oblivíscitur ire quo tendébat.

No comments:

Post a Comment