Monday, April 17, 2023

復活期第三主日 | Dominica tertia (III) Paschæ

選讀殉道聖猶思定《第一護教書》Ex Apológia prima sancti Iustíni mártyris pro Christiánis (Cap. 66-67: PG 6, 427-431)
舉行感恩祭Celebratio eucharistiæ
一個人若不信仰我們所宣講的真理,未曾領受過洗禮,而獲罪赦與重生,也不按基督的教訓而生活,他絕不可以參與我們的感恩祭。因為我們所領受的飲食不是普通的餅,也不是普通的飲料。但是正如我們的救主耶穌基督藉天主的聖言,為了我們的救援,降生成人,取了血肉。同樣,我們深知;那藉著感恩禱詞──即受自基督的話,所聖化的食物──那藉同化過程滋養我們的血肉的食物,就是降生成人的耶穌的血肉。

使徒們在他們那稱為福音的回憶錄裡,傳下了耶穌的這項命令:他拿起餅,感謝了,並說:「你們要這樣做,來紀念我。這是我的身體」;同樣,他拿起酒杯來,祝謝了,說:「這是我的血。」當時耶穌把這飲食只分給了使徒們。從那時開始,我們就常不停地紀念這事。我們當中那富有的常周濟窮人,我們彼此常合而為一。我們每次獻祭時,常透過天主子耶穌基督及聖神,讚揚萬物的造物主。

在稱為日曜日的那一天,所有的信友,不論住在城裡的,或住在鄉下的,都團聚一處,按時間許可,恭讀使徒們的回憶錄或先知書。讀經員誦讀完畢,主祭者講道,勸勉我們要把所聽到的美好教訓付諸實行。然後,我們起立,誦念禱詞。當我們祈禱結束時,一如适才所說,就拿上餅、酒和水來。主祭者用全神來誦禱感謝,信眾則歡呼:「亞孟。」然後把剛藉感恩經聖化的餅和酒分給在場的信友恭領。至於那不在場的信友,則由執事帶給他們。

那富有而自願施捨者,可按個人之所願,自由奉獻;所收的捐款放在主禮面前,是他用來幫助寡婦、孤兒、貧病交迫者,被監禁者,旅行者;總之。所有需要照顧者,莫不受到他的照顧。

但我們團聚,總是在日曜日,首先因為這是第一天,天主在這一天變化了黑暗與物質,而創造了世界。其次是因為我們的救主耶穌基督在這一日從死者中復活了。因為,基督曾在星期五被釘死在十字架上,而在死後第三日,即日曜日顯現于他的使徒與門徒面前,並教授他們許多真理,就是我們現在向你們講述的真理。

Eucharístiæ némini álii licet esse párticeps, nisi qui credat vera esse quæ docémus, atque illo ad remissiónem peccatórum et regeneratiónem lavácro ablútus fúerit, et ita vivat ut Christus trádidit.

Neque enim ut commúnem panem, neque ut commúnem potum ista súmimus; sed quemádmodum per Verbum Dei caro factus est Iesus Christus salvátor noster et carnem et sánguinem hábuit nostræ salútis causa; sic étiam illam, in qua per precem, ipsíus verba continéntem, grátiæ actæ sunt, alimóniam, ex qua sanguis et carnes nostræ per mutatiónem alúntur, incarnáti illíus Iesu et carnem et sánguinem esse edócti sumus.

Nam Apóstoli in commentáriis suis, quæ vocántur Evangélia, ita sibi mandásse Iesum tradidérunt: eum scílicet, accépto pane, cum grátias egísset, dixísse: Hoc fácite in meam commemoratiónem. Hoc est corpus meum; et póculo simíliter accépto, actísque grátiis, dixísse: Hic est sanguis meus, ipsísque solis tradidísse. Ex illo témpore hæc semper nobis ínvicem in memóriam revocámus; et qui habémus, indigéntibus ómnibus subvénimus, et semper una sumus. Atque in ómnibus oblatiónibus laudámus creatórem ómnium per Fílium eius Iesum Christum et per Spíritum Sanctum.

Ac Solis, ut dícitur, die, ómnium sive urbes sive agros incoléntium in eúndem locum fit convéntus, et commentária Apostolórum aut scripta prophetárum legúntur, quoad licet per tempus.

Deínde, ubi lector désiit, is qui præest admonitiónem verbis et adhortatiónem ad res tam præcláras imitándas súscipit.

Póstea omnes simul consúrgimus, et preces emíttimus; atque, ut iam díximus, ubi desíimus precári, panis affértur et vinum et aqua; et qui præest, preces et gratiárum actiónes totis víribus emíttit, et pópulus acclámat Amen, et eórum, in quibus grátiæ actæ sunt, distribútio fit et communicátio unicuíque præséntium, et abséntibus per diáconos míttitur.

Qui abúndant et volunt, suo arbítrio, quod quisque vult, largiúntur, et quod collígitur apud eum, qui præest, depónitur, ac ipse súbvenit pupíllis et víduis, et iis qui vel ob morbum vel áliam ob causam egent, tum étiam iis qui in vínculis sunt et adveniéntibus péregre hospítibus; uno verbo ómnium indigéntium curam súscipit.

Die autem Solis omnes simul convenímus, tum quia prima hæc dies est, qua Deus, cum ténebras et matériam vertísset, mundum creávit, tum quia Iesus Christus salvátor noster eádem die ex mórtuis resurréxit. Prídie enim Satúrni eum crucifixérunt, et postrídie eiúsdem diéi, id est Solis die, Apóstolis suis et discípulis visus ea dócuit, quæ vobis quoque consideránda tradídimus.

No comments:

Post a Comment